TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lactis percipiendi potestas data pastoribus. Et quidem Apostolus quanquam elegerit manibus suis transigi, et nec ipsum lac quaerere ab ovibus 5II Thess. III, 8; tamen lactis percipiendi potestatem habere se dixit, et sic Dominum disposuisse, ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant. Et dicit alios coapostolos suos usos fuisse hac potestate; non usurpata, sed data. Plus ille fecit, ut nec quod debebatur acciperet 6I Cor. IX, 4-15. Ipse ergo donavit et debitum: sed alius non exigit indebitum: ille plus fecit. Fortassis enim ipsum significabat, qui aegrum cum adduceret ad stabularium, dixit: Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi 7Luc. X, 35 . De his ergo qui non indigent lacte gregis, quid plura dicamus? Misericordiores sunt, vel potius ipsius misericordiae officium largius impendunt. Possunt enim; et quod possunt, faciunt. Laudentur hi, nec damnentur illi. Nam et ipse Apostolus datum non quaerebat; fructuosas tamen oves esse cupiebat, non steriles sine lactis ubertate. Itaque cum esset quodam tempore in magna indigentia, vinctus in confessione veritatis, missum est illi a fratribus unde necessitati et indigentiae ejus ministraretur. Respondit autem illis gratias agens, et dixit: Bene fecistis communicare necessitatibus meis. Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse: scio et abundare, et penuriam pati; omnia possum in eo qui me confortat. Verumtamen vos bene fecistis usibus meis mittere. Sed ut ostenderet, in eo quod illi bene fecerunt, quid ipse quaereret, ne inter illos esset qui se ipsos pascunt, non oves, non tam suae gaudet subventum esse necessitati, quam illorum gratulatur fecunditati. Quid ergo ibi quaerebat? Non quia quaero, inquit, datum, sed requiro fructum 8Philipp. IV, 11-17 . Non ut ego, inquit, explear, sed ne vos inanes remaneatis.

Notes

  1. 5. II Thess. III, 8
  2. 6. I Cor. IX, 4-15
  3. 7. Luc. X, 35
  4. 8. Philipp. IV, 11-17