Mulier peccatrix ad pedes Domini recumbentis. Quod admonemur Domini eloquiis de divinis lectionibus, hinc credentes Deum velle nos loqui, proferimus Charitati vestrae, illo adjuvante, sermonem de remissione peccatorum. Evangelium enim cum legeretur, attentissime audistis, et res gesta narrata atque versata est ante oculos cordis vestri. Vidistis enim, non carne, sed mente, Dominum Jesum Christum in domo Pharisaei recumbentem, et ab illo invitatum non fastidientem. Vidistis etiam mulierem in civitate famosam, mala utique fama, quae erat peccatrix, non invitatam irruisse convivio, ubi suus medicus recumbebat, et quaesisse pia impudentia sanitatem. Irruens quasi importuna convivio, opportuna beneficio (noverat enim quanto morbo laboraret, et illi sanando idoneum esse ad quem venerat, sciebat): accessit ergo, non ad caput Domini, sed ad pedes, et quae diu male ambulaverat, vestigia recta quaerebat. Prius fudit lacrymas, sanguinem cordis, et lavit Domini pedes obsequio confessionis. Capillis suis tersit, osculata est, unxit: tacita loquebatur; non sermonem promebat, sed devotionem ostendebat.