Jucunditas piorum in Deo etiam in hac vita.--Jucundabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde. Hoc certe voce et ore cantamus. Haec verba Domino dixit et conscientia et lingua christiana, Jucundabitur justus in Domino, non in saeculo. Lux orta est justo, dicit alibi, et rectis corde jucunditas 1Psal. XCVI, 11 . Quaerens unde jucunditas, hic audis, Jucundabitur justus in Domino. Lux orta est justo, dicit alibi; et alibi, Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui 2Psal. XXXVI, 4 . Quid nobis indicitur? quid donatur? quid jubetur? quid datur? Ut jucundemur in Domino. Quis jucundabitur in ea re quam non videt? An forte videmus Dominum? Hoc in promissione detinemus: nunc autem per fidem ambulamus, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem, non per speciem 3II Cor. V, 6, 7. Tunc ad speciem veniemus, quando implebitur quod item Joannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quando eum videbimus sicuti est 4I Joan. III, 2 . Tunc ergo magna et perfecta jucunditas, et tunc plenum gaudium, ubi jam non spes lactat, sed res nutrit. Tamen etiam nunc, antequam res ipsa veniat nobis, antequam nos ad rem ipsam veniamus, jucundemur in Domino. Neque enim parvam jucunditatem habet spes, cujus postea erit res. Et in istis temporalibus rebus, in jucunditate, non Domini, sed saeculi, nonnulli multa amant, et ad ea quae amant, nondum pervenerunt: et tamen ardor in spe currit, rem nondum tenet. Verbi gratia, amas pecuniam; non amares, si non sperares: amas uxorem, non ductam, sed adhuc ducendam; et forte ducenda amatur, ducta odio habebitur. Quare hoc? Quia talis non apparuit ducta, qualis ab animo pingebatur ducenda. Deus autem non vilescit praesens, amatur absens. Quantumcumque enim sibi humana mens exaggeraverit bonum quod Deus est, minus agit, et valde infra est; et necesse est plus inveniat adeptio, quam formabat cogitatio. Plus ergo amabimus cum viderimus, si potuerimus amare et antequam videremus. Modo ergo in spe amamus. Ideo jucundabitur, inquit, justus in Domino. Et continuo, quia nondum videt, et speravit in eo.