Avaritiae excusatio sublata. Quid magnum, fratres mei? Consilium do, numquid guttur ligo? Sicut ait Apostolus: Haec ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam 5I Cor. VII, 35 . Puto, fratres, quia parva et facilis cogitatio est, putare patrem filiorum habere unum filium amplius, et comparare talia praedia quae possideas in aeternum, et ipse et filii tui. Quid dicat avaritia non habet. Clamastis ad verba ista. Loquimini contra illam, non vos vincat, non plus valeat in cordibus vestris, quam Redemptor vester. Non plus valeat in corde vestro, quam ille qui monet ut sursum corda habeamus. Jam ergo istam dimittamus.