Fides fons orationis. Lectio sancti Evangelii aedificat nos ad orandum et credendum, et non de nobis, sed de Domino praesumendum. Quae ad orandum major hortatio, quam ut nobis de judice iniquo proponeretur similitudo? Judex enim iniquus, nec Deum timens, nec hominem reverens, audivit tamen viduam interpellantem se, victus taedio, non pietate inclinatus. Si ergo exaudivit qui oderat quod rogabatur, quomodo exaudit qui ut rogemus hortatur? Cum ergo nobis ista e contrario comparatione Dominus suaderet, Quia oportet semper orare, et non deficere; adjecit et ait, Verumtamen cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? Si fides deficit, oratio perit. Quis enim orat quod non credit? Unde et Apostolus beatus, cum ad orandum exhortaretur, ait: Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et ut ostenderet fidem fontem esse orationis, nec posse ire rivum, ubi caput aquae siccatur, adjunxit atque ait: Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt 1Rom. X, 13, 14 . Ergo ut oremus, credamus; et ut ipsa non deficiat fides qua oramus, oremus. Fides fundit orationem, fusa oratio fidei impetrat firmitatem. Fides, inquam, fundit orationem, fusa oratio etiam ipsi fidei impetrat firmitatem. Etenim ne in tentationibus deficeret fides, propterea Dominus ait: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem. Quid est, in tentationem intrare, nisi a fide exire? In tantum enim tentatio proficit, in quantum fides deficit; et in tantum tentatio deficit, in quantum fides proficit. Nam ut apertius noverit Charitas vestra, de fide ne deficeret et periret, dixisse Dominum, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem: eo loco Evangelii ait, Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua 2Luc. XXII, 46, 31, 32 . Rogat qui tuetur, et non rogat qui periclitatur? Quod autem ait Dominus, Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? de fide dixit, quae perfecta est. Ipsa enim vix invenitur in terra. Ecce plena est Dei Ecclesia: quis huc accederet, si nulla esset fides? Quis non montes transferret, si plena esset fides? Attendite ipsos Apostolos: dimissis omnibus suis, calcata spe saeculi, Dominum non sequerentur, nisi magnam haberent fidem; et tamen si plenam fidem haberent, non dicerent Domino, Auge nobis fidem 3Id. XVII, 5 . Vide etiam illum utrumque de se confitentem (vide fidem, et non plenam fidem), qui cum obtulisset Domino filium suum a malo daemonio sanandum, et esset interrogatus utrum crederet, respondit et ait: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam 4Marc. IX, 23 . Credo, inquit, Credo, Domine: ergo est fides. Sed adjuva incredulitatem meam: ergo non plena est fides.