Petri praesumptio et negatio. Apostolum Petrum primum omnium Apostolorum meministis in Domini passione fuisse turbatum. A se turbatum, sed a Christo innovatum. Fuit enim prius audax praesumptor, et postea factus est timidus negator. Promiserat se pro Domino moriturum, cum prius pro illo esset Dominus moriturus. Quando ergo dicebat, Tecum ero usque ad mortem; et, Animam meam pro te ponam: respondit ei Dominus, Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis 1Luc. XX, 33, 34, 55-61, et Joan. XIII, 37, 38, XVII, 25-27 . Ventum est ad horam: et quia Deus erat Christus, homo autem Petrus, impleta est Scriptura, Ego dixi in pavore meo, Omnis homo mendax 2Psal. CXV, 11 . Dicit autem Apostolus, Quoniam Deus verax, omnis autem homo mendax 3Rom. III, 4 . Verax Christus, mendax Petrus.
Sermones
Notes
- 1. Luc. XX, 33, 34, 55-61, et Joan. XIII, 37, 38, XVII, 25-27
- 2. Psal. CXV, 11
- 3. Rom. III, 4