Qualis qui ad convivium invitavit. Nostis, charissimi: recolite evangelicam parabolam; quia intravit Dominus inspicere recumbentes in quodam convivio suo. Paterfamilias qui invitaverat, sicut scriptum est, invenit ibi hominem non vestitum vestem nuptialem 5Id. XXII, 11 . Ad nuptias enim invitaverat sponsus ille speciosus forma prae filiis hominum. Sponsus ille foedus factus propter sponsam foedam, ut eam faceret pulchram. Unde foedus factus est pulcher? Si non probo, blasphemo. Dat mihi pulchritudinis ejus testimonium propheta, dicens: Speciosus forma prae filiis hominum 6Psal. XLIV, 3 . Dat mihi deformitatis ejus testimonium alius propheta, dicens: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed vultus ejus abjectus, deformis positio ejus 7Isai. LIII, 2 . O propheta qui dixisti, Speciosus forma prae filiis hominum, contradicitur tibi: alius propheta procedit contra te, et dicit, Mentiris: Vidimus eum. Quid est quod dicit, Speciosus forma prae filiis hominum? Vidimus eum non habentem speciem neque decorem. Ergo isti prophetae duo in angulo pacis discordant? De Christo ambo dixerunt, de lapide angulari ambo dixerunt. In angulo concordant parietes. Si non concordaverunt, non est aedificium, sed ruina. Concordant Prophetae, non eos dimittamus in rixa. Imo nos eorum pacem cognoscamus: nam illi litigare non norunt. O Propheta qui dixisti, Speciosus forma prae filiis hominum, ubi vidisti? Responde, responde, ubi vidisti? Cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ibi vidi. An tu dubitas eum qui aequalis est Deo, speciosum esse prae filiis hominum? Respondisti: respondeat ille qui dixit, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Dixisti: dic ubi vidisti. A verbis ipsius sumit exordium: ubi ille finivit, ibi iste incipit. Ubi ille finivit? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ecce ubi vidit speciosum forma prae filiis hominum: dic tu, ubi vidisti quia non habebat speciem neque decorem. Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. De deformitate ipsius adhuc dicit: Humiliavit se ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 8Philipp. II, 6-8 . Ecce ubi vidi. Concordant ergo ambo pacifici, et pacati sunt ambo. Quid est speciosius Deo? Quid deformius Crucifixo?