Varie conturbatur qui thesaurizat. Cui colligat, nescit. Video, doleo: conturbaris, et sicut dicit qui fallere nescit, vane conturbaris. Thesaurizas enim: ut bene proveniat quidquid agis, ut damna taceamus, ut tanta pericula et in singulis lucris singulas mortes: mortes dico non corporum, sed malarum cogitationum; ut accedat aurum, perit fides; ut foris vestiaris, intus exspoliaris: ut ista omittamus, ut alia taceamus, ut adversa praetereamus, prospera sola cogitemus; ecce thesaurizas, ecce undique lucra confluunt, et more fontium nummi currunt; ubique ardet inopia, undique fluit copia. Non audisti, Divitiae si affluant, ne apponatis cor 3Psal. LXI, 11 ? Ecce acquiris, non infructuose conturbaris, tamen vane conturbaris. Quare, inquis, vane conturbor? Ecce saccos impleo, parietes mei vix capiunt quod acquiro: quare ego vane conturbor? Thesaurizas, et ignoras cui congreges ea. Aut si scis cui; obsecro te, dic et mihi. Audiam te; cui? Si non vane conturbaris, dic cui thesaurizas. Mihi, inquis. Hoc audes dicere moriturus? Filiis meis, inquis. Hoc audes dicere de morituris? Magna pietas, quod thesaurizat pater filiis: imo magna vanitas; thesaurizat moriturus morituris. Si propter te, quia moriturus dimittis, quid colligis? Haec causa et filiorum; successuri sunt, non permansuri. Omitto dicere qualibus filiis, ne forte quod congregavit avaritia, perdat luxuria. Alius fluendo perdit, quod tu laborando congregasti. Sed omitto hoc. Forte boni erunt filii, luxuriosi non erunt; servabunt quod dimisisti, augebunt quod servasti, non perdent quod congregasti. Filii tui tecum sunt pariter vani, si hoc faciunt, si te patrem in hoc imitantur. Illis dico quod tibi dicebam. Filio tuo dico cui servas, illi dico, Thesaurizas, et ignoras cui congreges ea. Sicut enim tu nescisti, sic et ille nescit. Si in illo permansit vanitas, numquid ad ipsum defecit veritas?