Et recta fides et bona vita ex Deo. Sed et ipse Petrus unde, fratres mei, unde illi dicere ex amore, Tu es Christus Filius Dei vivi? Unde illi? Itane de suo? Absit. Bene, quod ipsum Evangelii capitulum utrumque demonstrat, quid Petrus de Dei, quid de suo. Utrumque ibi habes: lege, non est quod a me exspectes audire. Commemoro Evangelium: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et Dominus ad eum: Beatus es, Simon Bar-Jona. Quare? De tuo beatus? Non. Quia caro et sanguis non revelavit tibi: hoc enim es tu. Non tibi revelavit caro et sanguis; sed Pater meus qui in coelis est. Et sequitur, et dicit caetera quae commemorare longum est. Paulo post Dominus ibi, post haec verba sua, quibus approbavit fidem Petri, eamque petram esse monstravit, coepit ostendere discipulis suis, quia oportebat eum venire Jerosolymam, et multa pati, et reprobari a senioribus et scribis et sacerdotibus, et occidi, et tertio die resurgere. Ibi Petrus de suo expavit, et horruit mortem Christi, expavit aeger medicinam suam. Absit a te, Domine, inquit: propitius tibi esto, non fiat hoc. Et ubi est, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 12Joan. X, 18 ? Oblitus es, Petre? Oblitus es, Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis 13Id. XV, 13 ? Oblitus es. Oblivio illa de ipsius; trepidatio, horror et timor mortis, totum de Petri: imo de Simonis, non de Petri. Et Dominus: Vade retro, satanas. Beatus es, Simon Bar-Jona: Vade retro, satanas . Beatus es, Simon Bar-Jona; sed de Dei. Vade retro, satanas; unde? Recolite unde beatus. Jam dixi: Quia non tibi revelavit caro et sanguis; sed Pater meus qui in coelis est. Unde satanas? Dicat Dominus: Neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 14Matth. XVI, 16-23 .