TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid significet transitus maris in navi. In omnibus tamen quae fecit Dominus, admonet nos quemadmodum hic vivamus. Nemo quippe in hoc saeculo non peregrinus est: quamvis non omnes ad patriam redire desiderent. Ex ipso autem itinere fluctus tempestatesque patimur: sed opus est vel in navi simus. Nam si in navi pericula sunt, sine navi certus interitus. Quantasvis enim vires habeat lacertorum qui natat in pelago, aliquando magnitudine maris victus absorbetur et mergitur. Opus est ergo ut in navi simus, hoc est, ut in ligno portemur, ut mare hoc transire valeamus. Hoc autem lignum, quo infirmitas nostra portatur, crux est Domini, in qua signamur, et ab hujus mundi submersionibus vindicamur. Patimur fluctus: sed ille Deus est, qui opituletur nobis.