TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Thesaurus in coelo reponendus. Sursum cor. Evangelium nos admonuit lectione praesenti, de thesauro coelesti loqui Charitati vestrae. Neque enim, sicut infideles avari putant, Deus noster perdere nos voluit res nostras: si bene intelligatur, et pie credatur, et devote accipiatur quod praeceptum est nobis; non nobis praecepit ut perderemus, sed locum ostendit ubi poneremus. Nemo enim potest nisi cogitare de thesauro suo, et quodam cordis itinere divitias suas sequi. Si ergo in terra obruuntur, ima petit cor: si autem in coelo reservantur, sursum erit cor. Si ergo volunt facer Christiani quod norunt se etiam profiteri: neque enim hoc omnes qui audiunt noverunt; atque utinam non frustra noverint, qui noverunt: qui ergo vult cor sursum habere, ibi, ibi ponat quod amat; et in terra positus carne, cum Christo habitet corde: et sicut Ecclesiam praecessit caput ejus, sic christianum praecedat cor ejus. Quomodo membra itura sunt quo praecessit caput Christus, sic iterum resurgens iturus est quo nunc praecesserit cor hominis. Eamus ergo hinc, ex qua parte possumus: sequetur totum nostrum quo praecesserit aliquid nostrum. Domus terrena ruinosa est: domus coelestis aeterna est. Quo venire disponimus, ante migremus.