TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Altera piscatione significatus electorum numerus. Rete missum in dexteram, quia soli boni colligendi. Numerus, ad electos: super numerum, ad reprobos spectat. Respicite nunc ad piscationem istam, quae hodie recitata est. Facta est enim post resurrectionem Domini, ut significaret talem futuram Ecclesiam post nostram resurrectionem. Mittite, inquit, rete in dexteram partem. Discretus est ergo numerus eorum qui ad dexteram stabunt. Meministis enim Dominum dixisse venturum se esse cum Angelis suis, et quod congregabuntur ante eum omnes gentes; et dividet eas, sicut pastor dividit oves ab haedis: oves ponet ad dexteram, haedos ad sinistram. Ovibus dicturus est, Venite, percipite regnum: haedis dicturus est, Ite in ignem aeternum 2Matth. XXV, 31-41 . Mittite in dexteram. Tanquam diceret: Jam resurrexi, Ecclesiam volo significare, quae erit in resurrectione mortuorum. Mittite in dexteram. Missa sunt retia in dexteram: nec poterant ea levare prae multitudine piscium. Et ibi dicta est multitudo: sed hic certus numerus, et multitudo, et magnitudo: ibi autem non est dictus numerus. Modo enim antequam veniat resurrectio, et separentur boni a malis, illud impletur quod ait propheta: Annuntiavi, et locutus sum. Quid est, Annuntiavi, et locutus sum? Retia misi. Et quid? Multiplicati sunt super numerum 3Psal. XXXIX, 6 . Est numerus, sunt super numerum. Numerus ad sanctos pertinet, qui sunt regnaturi cum Christo. Super numerum modo in Ecclesiam intrare possunt, in regnum coelorum non possunt.

Notes

  1. 2. Matth. XXV, 31-41
  2. 3. Psal. XXXIX, 6