Fides, spes, charitas, Dei dona. Sed opus est ut habeas charitatem, habeas fidem, habeas spem: ut possit tibi dulce esse quod datur. Et haec ipsa tria sunt, fides, spes, charitas. Et haec ipsa dona Dei sunt. Nam fidem ab ipso accepimus: Sicut Deus, inquit, unicuique partitus est mensuram fidei 3Rom. XII, 3 . Et spem ab ipso accepimus, cui dicitur: In quo spem dedisti mihi 4Psal. CXVIII, 49 . Et charitatem ab ipso accepimus, de quo dicitur: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 5Rom. V, 5 . Sed haec itidem tria aliquantulum sunt diversa; sed omnia Dei dona. Manent enim tria haec, fides, spes, charitas: major autem horum charitas 6I Cor. XIII, 13 . In illis panibus non est dictus aliquis panis major aliis: sed simpliciter petiti, et dati tres panes.