Pro nobis mortuus. Crux non erubescenda. Parum hoc forsitan videatur, quod pro hominibus Deus, pro peccatoribus justus, pro reis innocens, pro captivis rex, pro servis Dominus carne humanitatis indutus advenit, in terris visus est et cum hominibus conversatus est: crucifixus insuper, mortuus et sepultus est. Non credis? Dicis forte: Quando hoc factum est? Audi quo tempore: sub Pontio Pilato. In significatione tibi etiam nomen judicis positum est, ne vel de tempore dubitares. Crede ergo Filium Dei crucifixum sub Pontio Pilato et sepultum. Majorem autem hac charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis 11Joan. XV, 13 . Putas, nemo? Omnino nemo. Verum est, Christus hoc dixit. Interrogemus Apostolum, etiam respondeat nobis. Christus, inquit, pro impiis mortuus est. Et iterum dicit: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Ecce ergo in Christo majorem invenimus charitatem, quia animam suam non pro amicis, sed pro suis tradidit inimicis. Quantus ergo Dei amor erga homines et qualis affectio, sic amare etiam peccatores, ut amore eorum moreretur. Commendat enim charitatem suam in nobis, Apostoli verba sunt; quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 12Rom. V, 6, 10, 8 . Crede ergo hoc et tu, et pro salute tua noli erubescere confiteri. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem 13Id. X, 10 . Denique ne dubitares, ne erubesceres, quando primum credidisti, signum Christi in fronte tanquam in domo pudoris accepisti. Recole frontem tuam, ne linguam expavescas alienam. Qui enim, inquit, ipse Dominus, confusus me fuerit coram hominibus, confundet illum Filius hominis coram Angelis Dei 14Marc. VIII, 38 . Noli ergo erubescere ignominiam crucis, quam pro te Deus ipse non dubitavit excipere; et dic cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi 15Galat. VI, 14 . Et respondet tibi idem ipse apostolus: Non me judicavi aliquid scire in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum 16I Cor. II, 2 . Ille qui ab uno populo est tunc crucifixus, in omnium populorum est nunc cordibus fixus.
Sermones
Notes
- 11. Joan. XV, 13
- 12. Rom. V, 6, 10, 8
- 13. Id. X, 10
- 14. Marc. VIII, 38
- 15. Galat. VI, 14
- 16. I Cor. II, 2