Reprehensione digniores qui nunc Christo aedificante Ecclesiam non convertuntur, quam qui olim Noe aedificante arcam. Ergo, fratres, et modo aedificatur arca, et illi centum anni tempora ista sunt: totus iste tractus temporis illo annorum numero significatus est. Si ergo digne perierunt, qui Noe aedificante arcam dissimulaverunt; quid digni sunt, qui Christo aedificante Ecclesiam a salute dissimulant? Tantum interest inter Noe et Christum, quantum inter servum et Dominum; imo vero, quantum inter Deum et hominem. Nam servus et dominus possunt et duo homines dici. Et tamen quia homine aedificante arcam non crediderunt homines, datum est de illis cavendum exemplum posteris. Christus Deus propter nos homo aedificat Ecclesiam; illi arcae fundamentum se ipsum posuit: quotidie ligna imputribilia, fideles homines renuntiantes huic saeculo, intrant in arcae compaginem; et adhuc dicitur, Manducemus et bibamus; cras enim morimur? Vos ergo, ut dixi, fratres, contra illos dicite, Jejunemus et oremus; cras enim morimur. Illi enim dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim morimur, qui resurrectionem non sperant: nos autem qui jam resurrectionem et loquentibus Prophetis, et praedicante Christo et Apostolis credimus et annuntiamus, qui speramus nos post istam mortem victuros, non deficiamus, nec corda nostra oneremus crapula et ebrietatibus; sed solliciti exspectantes, accincti lumbis et lucernis ardentibus, adventum Domini nostri, jejunemus et oremus, non ideo quia cras moriemur, sed ut securi moriamur. Quod restat ergo, fratres, in nomine Domini alio tempore a nobis exigite. Conversi ad Dominum, etc.