Christi et Joannis in die natali et in passione differentia quid significavit. Denique quia humiliandus erat omnis homo Christo, ac per hoc et Joannes; et quod exaltandus erat Deus homo Christus, demonstravit et dies natalis, et genera passionum. Natus est Joannes hodie: ab hodierno minuuntur dies. Natus est Christus octavo calendas januarias: ab illo die crescunt dies. Joannes in passione capite est diminutus, Christus in ligno est exaltatus. Quam bene nuntiatus est virgini Mariae, quam vere, quam sancte: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Credebat, sed modum quaerebat. Et quid audivit? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi, ipse Spiritus sanctus, id est, virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et propterea hoc quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei 6Luc. I, 34 et 35 . Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Erit in te conceptus, libido non erit concupiscentiae. Non erit aestus, ubi umbram facit Spiritus sanctus. Sed quia corpori nostro sunt aestus, sufficiant haec charitati vestrae: bene cogitata plura erunt.