TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Res quarum est bonus et malus usus. Bona alia bonorum propria, alia bonis et malis communia. Non faciunt bonos mores, nisi boni amores. Tollatur aurum de rebus humanis: imo adsit aurum, ut probet res humanas. Praecidatur lingua humana propter Dei blasphematores: et unde erunt Dei laudatores? Quid tibi fecit lingua? Sit qui bene cantet, et bonum est organum. Da mentem bonam ad linguam: bona dicuntur, discordes concordantur, lugentes consolantur, luxuriosi corripiuntur, iracundi refrenantur; Deus laudatur, Christus commendatur, mens ad amorem inflammatur; sed divinum, non humanum; spiritualem, non carnalem. Haec bona facit lingua. Quare? Quia bona est mens quae utitur lingua. Da malum hominem ad linguam: erunt blasphematores, litigatores, calumniatores, delatores. Omnia mala de lingua, quia malus est qui utitur lingua.