Divites hujus mundi non contempti a Christo. Divitiarum inanitas et periculum. Nec tamen et divites mundi contempti sunt. Et ipsos lucratus est sua paupertate, qui cum dives esset, propter nos pauper effectus est. Nam si eos contempsisset, et in numero sanctorum habere noluisset, non Timotheo, sicut dicebam, Apostolus praecepisset, ut et ipse praeciperet: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi non superbe sapere. Inter hos qui fide sunt divites, sunt quidam divites hujus mundi. Praecipe illis, quia et ipsi membra illius pauperis facti sunt. Praecipe illis quid in illis timeas a divitiis. Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum.