TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In centurione Gentes figuratae. Unde autem hoc praesumpsit? Et ego, inquit, homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Potestas sum quibusdam sub me positis, positus sub potestate quadam super me. Si ergo ego, inquit, homo sub potestate, jubendi habeo potestatem; quid tu possis, cui omnes serviunt potestates? Erat autem iste de Gentibus: erat quippe centurio. Jam Judaea gens habebat militem Romani imperii. Ibi iste militem agebat, quantum agere centurio poterat; et sub potestate, et habens potestatem; subditus obediens, subditos regens. Dominus autem (quod intendat praecipue necessario Charitas vestra), quamvis in populo Judaico esset, jam pronuntiabat Ecclesiam toto orbe terrarum futuram, in quam erat missurus Apostolos: ipse a Gentibus non visus et creditus, a Judaeis visus et occisus. Quomodo enim domum hujus Dominus corpore non intravit, et ejus tamen fidem atque ipsam domum absens corpore, praesens majestate sanavit: sic et idem Dominus in solo Judaeo populo corpore fuit; apud alias gentes nec de virgine natus est, nec passus est, nec pedibus ambulavit, nec humana pertulit, nec divina mirabilia fecit. Nihil horum in caeteris gentibus: et tamen de illo impletum est, quod dictum erat, Populus quem non cognovi, servivit mihi. Quomodo, si non cognovit? In auditu auris obedivit mihi 4Psal. XVII, 45 . Judaea gens cognovit, et crucifixit: orbis terrarum audivit, et credidit.

Notes

  1. 4. Psal. XVII, 45