Non evellenda zizania ante messem, nec haedi ante judicium separandi.--Et vos, inquit, oves meae, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter ovem et ovem, et arietes et hircos. Quid hic faciunt hirci in grege Dei? In eisdem pascuis, in eisdem fontibus, et hirci tamen sinistrae destinati dextris miscentur, et prius tolerantur qui separabuntur; et hic exercetur ovium patientia, ad similitudinem patientiae Dei. Separatio enim ab illo erit, aliorum ad sinistram, aliorum ad dexteram. Nunc autem ipse tacet, tu vis loqui. Sed unde dico, Tu vis loqui? Unde ipse tacet. A vindicta judicii, non a verbo correptionis. Ipse nondum separat, tu vis separare. Ipse mixta tolerat, qui seminavit. Si ante ventilationem frumentum vis esse purgatum, tuo vento pessime ventilaberis. Licuerit servis dicere, Vis, imus, et colligimus ea? Stomachati enim sunt videndo zizania, et doluerunt segeti bonae permixta zizania; et dixerunt, Nonne bonum semen seminasti? Unde ergo apparuerunt zizania? Ille rationem reddidit unde apparuerunt; non tamen permisit ut ante tempus evellerentur. Quamvis et ipsi servi stomachati adversus zizania; consilium tamen et praeceptum a domino expetiverunt. Displicebant illa inter segetem: sed videbant servi, quia si vel in ipsis zizaniis evellendis aliquid sua sponte facerent, ipsi zizaniis annumerarentur. A Domino exspectaverunt praeceptum, jussionem regis sui quaesierunt: Vis, imus, et colligimus ea? Et ille: Non. Et reddidit inde causam: Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. Sedavit ab indignatione, nec reliquit in dolore. Grave enim videbatur servis esse zizania inter frumentum; et vere grave erat. Sed alia est conditio agri, alia quies horrei. Tolera; ad hoc enim natus est: tolera, quia forte toleratus es. Si semper bonus fuisti, habeto misericordiam: si aliquando malus fuisti, noli perdere memoriam. Et quis est semper bonus? Facilius, si te Deus diligenter discutiat, inveniet te etiam nunc malum, quam tu te semper bonum. Ergo toleranda sunt zizania haec inter frumentum, hirci inter arietes haedi inter oves. Quid autem ille de frumento? In tempore, inquit, messis, dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate in fasciculos ad comburendum ea; triticum autem meum recondite in horreo. Transiet ergo agri concretio, veniet messis discretio. Exigit de nobis modo Dominus patientiam, quam proponit in se, dicens tibi: Ego certe si modo voluero judicare, numquid inique judicabo? Ego si modo voluero judicare, numquid falli potero? Si ego qui semper recte judico, et qui falli non possum, differo judicium meum; tu ignorans quemadmodum judicandus sis audes tam praepropere judicare? Videte, fratres, quemadmodum illis servis volentibus ante tempus eradicare zizania, hoc opus nec in messe concessit. Ait enim, In tempore messis dicam messoribus: non ait, Dicam vobis. Sed quid, si ipsi servi messores erunt? Non. Nam exponens omnia singillatim: Messores, ait, Angeli sunt 10Matth. XIII, 24-30, 37-43 . Homo ergo carne septus, carnem portans, aut forte caro totus, id est, caro corpore, carnalis animo, audes ante usurpare officium alienum, quod nec in messe erit tuum? Hoc de separandis zizaniis: de hircis quid? Cum venerit Filius hominis, et omnes Angeli cum eo, sedebit in sede gloriae suae; et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eas, sicut pastor separat oves ab haedis 11Id. XXV, 31, 32 . Et veniet, et separabit: veniet messis, et separabuntur. Modo ergo tempus separationis non est, sed tolerationis. Nec ideo ista dicimus, fratres, ut corripiendi dormiat diligentia: imo vero ne in illud judicium incauti veniamus, et caeci negligentes caecitatem nostram subito nos ad sinistram inveniamus, disciplina exerceatur, judicium non praecipitetur.