Naturae falsus defensor medico ingratus. Quid mihi hic calumniaris? Ego dico, Non quod volo ago: et tu dicis, Quod vis agis. Quid mihi calumniaris? Ingrate medico, quid calumniaris infirmo? Sine ut medicum regem. Redime me a calumniis hominum, et custodibo legem tuam 9Psal. CXVIII, 134 . Custodibo per redemptionem tuam, non per potestatem meam. Ideo mihi sanitatem, quam nondum habeo, non arrogo; quia medicum rogo. Tu autem naturae defensor; quod utinam esses, non quasi sanae defensionem falsam adhiberes, sed pro nondum sana medicum rogares: nunc vero tu naturae defensor, vel potius oppugnator, dum quasi de natura sana laudas Creatorem, excludis a languida Salvatorem. Qui creavit, sanat; ruentem per se ipsam, levat per se ipsum. Ipsa fides est, ipsa veritas, hoc est christianae fidei fundamentum. Unus et unus: unus homo per quem ruina, alius homo per quem structura; per illum ruina, per hunc structura. Cecidit qui non mansit, erigit qui non cecidit. Ruit ille quia dimisit manentem, manens ille descendit ad jacentem.