TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Beatorum actio quaenam erit. Quadragesima ante Pascha et quinquaginta dies post Pascha. Alleluia. In futura vita laus Dei sine cessatione, sine fastidio. Sed dicis mihi: Quid acturus sum? usus membrorum ibi non erit, quid acturus sum? Nulla actio tibi videtur stare, videre, amare, laudare? Ecce dies isti sancti, qui post resurrectionem Domini celebrantur, significant futuram vitam post resurrectionem nostram. Sicut enim Quadragesimae dies ante Pascha significaverunt laboriosam vitam in hac aerumna mortali: sic isti dies laeti significant futuram vitam, ubi erimus cum Domino regnaturi. Vita quae significatur Quadragesima ante Pascha, modo habetur: vita quae significatur quinquaginta diebus post resurrectionem Domini, non habetur, sed speratur, et sperando amatur; et in ipso amore Deus qui promisit ista, laudatur, et ipsae laudes Alleluia sunt. Quid est enim Alleluia? Verbum est hebraeum, Alleluia, Laudate Deum. Allelu, Laudate; Ia, Deum: Alleluia ergo laudate Deum sonamus, et invicem nos excitamus ad laudandum Deum: concordibus cordibus melius quam citharae chordis, dicimus laudes Deo, cantamus Alleluia. Et cum cantaverimus, propter infirmitatem recedimus, ut corpora reficiamus. Quare reficimus, nisi quia deficimus? Deinde tanta est infirmitas carnis, tanta hujus vitae molestia, ut quaelibet magna res veniat in fastidium. Quomodo desideravimus istos dies ad annum venturos, cum modo abirent; et quanta aviditate ad illos venimus per temporis intervallum? Si diceretur nobis, Sine cessatione dicite Alleluia, excusaremus. Quare excusaremus? Quia lassi non possemus, quia et ad ipsum bonum fastidio fatigaremur. Ibi nullus defectus, nulla fastidia. State, laudate, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri 5Psal. CXXXIII, 1 . Quid quaeris, quid ibi facturus sis? Beati, ait, qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te 6Psal. LXXXIII, 5 .

Notes

  1. 5. Psal. CXXXIII, 1
  2. 6. Psal. LXXXIII, 5