Non ideo Filii blasphemiam facilius quam Spiritus remitti, quia ille minor est in quantum homo. Proinde nec illud sentiendum est, quod quidam putant, ideo remitti verbum quod dicitur contra Filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra Spiritum sanctum, quia propter susceptam carnem factus est Filius hominis Christus; qua carne utique major est Spiritus sanctus, qui substantia propria aequalis est Patri et unigenito Filio secundum ejus divinitatem, secundum quam et ipse unigenitus Filius aequalis est Patri et Spiritui sancto. Nam si hoc propterea dictum esset, profecto de omni caetera blasphemia taceretur, ut haec sola remissibilis videretur, quae contra Filium hominis dicitur, quasi cum homo solus putatur. Cum vero praemissum sit, Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus; quod etiam apud alium evangelistam ita positum est, Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint: procul dubio et illa blasphemia quae contra Patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola irremissibilis definitur, quae dicitur contra Spiritum sanctum. Numquidnam et Pater formam servi accepit, qua sit major Spiritus sanctus? Non utique: sed ideo post universalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae, eminentius voluit exprimere blasphemiam, quae dicitur contra Filium hominis; quia etiamsi in illo peccato fuerint homines obligati, quod commemoravit, ubi ait, Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent 50Joan. XV, 22 : quod etiam in Evangelio secundum Joannem valde grave ostendit esse peccatum, ubi ait de ipso Spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret, Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et judicio; de peccato quidem, quia non crediderunt in me 51Id. XVI, 8, 9 : tamen si non dixerit illa cordis impoenitentis duritia verbum contra Spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra Filium hominis remittetur.