TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Errantes oves revocare tenentur pastores. Donatistarum stulta objectio.--Et quod errabat, non revocastis. Ecce unde inter haereticos periclitamur. Et quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis. Hinc inter manus latronum et dentes luporum furentium utcumque versamur: et pro his periculis nostris ut oretis, oramus. Et contumaces sunt oves, quia quaeruntur errantes, alienas se a nobis dicunt errore suo et perditione sua. Quid nos vultis? quid nos quaeritis? Quasi non ipsa causa sit quare eas velimus, et quare quaeramus, quia errant et pereunt. Si in errore, inquit, sum, si in interitu, quid me vis? quid me quaeris? Quia in errore es, revocare volo: quia peristi, invenire volo. Sic volo errare, sic volo perire. Sic vis errare, sic vis perire! Quanto melius ego nolo? Prorsus audeo dicere, importunus sum. Audio enim dicentem Apostolum, Praedica verbum, insta opportune, importune 31II Tim. IV, 2 . Quibus opportune? quibus importune? Opportune utique volentibus, importune nolentibus. Prorsus importunus sum, audeo dicere. Tu vis errare, tu vis perire: ego nolo. Non vult postremo ille qui me terret. Si voluero, vide quid dicat, vide quid increpet: Quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis. Te magis timebo quam ipsum? Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi 32II Cor. V, 10. Non te timeo; non enim potes evertere tribunal Christi, et constituere tribunal Donati. Revocabo errantem, requiram perditam: velis nolis, id agam. Et si me inquirentem lanient vepres silvarum, per omnia angusta me coarctabo; omnes sepes excutiam; quantum mihi virium terrens Dominus donat, omnia peragrabo: revocabo errantem, requiram pereuntem. Si me pati non vis, noli errare, noli perire.

Notes

  1. 31. II Tim. IV, 2
  2. 32. II Cor. V, 10