TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Malos pastores esse in Ecclesia similes Pharisaeorum. Pastor quis mercenarius, quis castus. Uxor casta. Sed apertius attendite, quia habet tales Ecclesia. Ne quis dicat nobis: Prorsus de Pharisaeis dixit, de Scribis dixit, de Judaeis dixit: nam tales non habet Ecclesia. Qui sunt ergo illi, de quibus omnibus Dominus dicit: Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum? Et addidit: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus, et in nomine tuo manducavimus et bibimus? Numquid in nomine Christi, Judaei faciunt ista? Certe manifestum est quia de his dicit qui nomen Christi habent. Sed quid sequitur? Tunc dicam illis: Nunquam vos cognovi. Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem 13Id. VII, 21-23 . Audi Apostolum gementem de talibus. Dicit alios annuntiare Evangelium per charitatem, alios per occasionem: de quibus dicit, Annuntiant Evangelium non recte 14Philipp. I, 17 . Rem rectam, sed ipsi non recti. Quod annuntiant, rectum est; sed qui annuntiant, non sunt recti. Quare non est rectus? Quia aliud quaerit in Ecclesia, non Deum quaerit. Si Deum quaereret, castus esset; quia legitimum maritum anima Deum habet. Quisquis a Deo praeter Deum aliquid quaerit, non caste Deum quaerit. Videte, fratres: si uxor amet maritum quia dives est; non est casta. Non enim maritum amat, sed aurum mariti. Si autem maritum amat, et nudum amat, et pauperem amat. Si enim propterea amat, quia dives est; quid, si (quomodo sunt casus humani) proscribatur et subito egens remaneat? Renuntiat illi forte; quia quod amabat, non maritus erat, sed res ejus. Si autem vere maritum amat, etiam pauperem plus amat; quia cum misericordia amat.

Notes

  1. 13. Id. VII, 21-23
  2. 14. Philipp. I, 17