Amamus Deum de Deo. Idola cordis. Habentes ergo tantam fiduciam, amemus Deum de Deo: imo quia Spiritus sanctus Deus est, amemus Deum de Deo. Quid enim plus dicam; amemus Deum de Deo? Certe quia dixi, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis; ideo est consequens ut quia Spiritus sanctus Deus est, nec diligere possumus Deum, nisi per Spiritum sanctum, amemus Deum de Deo. Hinc est ergo consequens. Audite apertius ipsum Joannem: Deus charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet 5I Joan. IV, 8, 16 . Parum est dicere, Charitas ex Deo est. Quis nostrum auderet dicere quod dictum est, Deus charitas est? Dixit qui noverat quod habebat. Quid ergo humana imaginatio et volatica cogitatio fingit sibi Deum, et in corde suo fabricat idolum, componens qualem potest cogitare, non qualem meruit invenire? Talis est Deus? Non, sed talis est. Quid lineamenta disponis? quid membra componis? quid staturam placitam formas? quid pulchritudinem corporis imaginaris? Deus charitas est. Quis color est in charitate? quae lineamenta? quae forma? Nihil horum videmus; et tamen amamus.