Petro jam sano praedicitur sua passio, cui infirmo fuerat praedicta negatio. Petro sancto primo apostolo Dominus ipse Jesus in Evangelio, quod modo cum legeretur, audivimus, passionem suam praenuntiavit dicens: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo velles; cum autem senex fueris factus, extendes manus tuas, et alter te cinget, et feret quo tu non vis. Et ipse Evangelista consequenter exposuit nobis quid dictum fuerit: Hoc autem, inquit, dicebat Dominus, significans qua morte clarificaturus erat Deum 14Joan. XXI, 18, 19 . Passionem ejus, crucem ejus praenuntiavit ei ipse Dominus Christus, sed jam amanti, non neganti. Utrumque enim tempus servavit in eo medicus: negavit infirmus, amavit sanus. Ostendit ei Dominus, eidem Petro ostendit Petrum, quando temeraria quadam fiducia promiserat pro Christo se esse moriturum, cum venisset Christus pro Petro moriturus. Animam, inquit, tuam pro me ponis? Amen dico tibi; antequam gallus cantet, ter me negabis 15Id. XIII, 38 . Sanabo te: sed prius est ut aeger agnoscas te. Ergo in illa negatione praedicta ostendit Dominus Petro Petrum: in illo autem amore ostendit Dominus Petro Christum. Amas me, inquit? Amo. Pasce oves meas 16Id. XXI, 15-17 . Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio. Ter amor confessus est, ter timor damnatus est. Et quia amabat, indicatur ei passio ejus. Hoc enim erat amare, usque ad passionem per Christi amorem pervenire.