Si per corpus spirituale videri possit substantia quae non videtur in loco, adhuc incompertum. Si ergo substantiam, quae non videtur in loco, poterunt vel tunc corporales oculi videre, cum fuerit corpus spirituale; si poterunt aliqua vi occulta, aliqua vi inexperta et prorsus incognita, nec ulla aestimatione percepta, si poterunt, possint. Oculis enim videmus, non nostris oculis invidemus. Tantum non conemur Deum perducere ad locum, non conemur Deum includere in loco, non conemur Deum per spatia locorum quasi aliqua mole diffundere; non audeamus hoc, non cogitemus. Maneat substantia divinitatis in sua et propria dignitate. Nos certe, quam possumus, in melius mutemus, non Deum in deterius commutemus. Maxime quia definitum aliquid inde in Scriptura non invenimus, aut nondum invenimus. Nam neque hoc audeo praesumere, non in ea esse quod valeat inveniri. Aut non est, aut latet, aut me latet. Si quid in alterutram partem potuerit ab aliquo inveniri, libenter accipio, et me instructum nisi gratias egero, non homini dicenti, sed ei qui per hominem docet, ingratus ero. Absit autem ut dator gratiae, me esse permittat ingratum. Hoc tantum dico, quia oculi qui per intervalla locorum vident quod vident, id est, ut spatium sit inter videntem, et illud quod videtur; aliter enim isti oculi non vident nam si ab eis aliquid multum in longinquo removeris, ideo non vident, quia radii ad longe posita non perveniunt; si autem ad eos aliquid propinquius admoveris, nisi sit intervallum aliquod inter oculos videntis et corpus quod videtur, videri omnino non potest; nam si propius admovendo oculos ipsos, quibus aliquid videtur, contingas, perdito spatio amittitur visio: hoc ergo dico, quoniam tales oculi, qui nonnisi per intervalla et spatia locorum vident quidquid vident, nec nunc possunt videre Deum, nec tunc poterunt, quia ille non est in loco. Aut ergo aliud erit quod videre possint, et quod in loco videri non potest: aut si manebit in eis non posse videre nisi in loco, non videbunt eum qui non est in loco.