TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Poena non nocet, si bona est causa. Massa Candida. Sit nobis electa causa, ne nobis noceat poena. Nam mala causa nullum habet praemium, sed justum tormentum. Non est igitur in hominis potestate quo exitu hanc vitam finiat: sed est in hominis potestate quomodo vivat, ut vitam securus finiat. Neque hoc in potestate esset, nisi dedisset Dominus potestatem filios Dei fieri. Sed quibus? Credentibus in nomine ejus 4Joan. I, 12 . Haec est prima Martyrum causa, haec est Candida Martyrum Massa. Si causa candida, et Massa candida. Massa enim dicta est, de numeri multitudine; Candida, de causae fulgore. Tam multi comites non timuerunt latrones. Sed etiamsi singuli ambularent, muniti essent adversus latrocinium; quia ipsa via fuerat munimentum. Juxta semitam, inquit, scandala posuerunt mihi 5Psal. CXXXIX, 6 . Ideo qui non declinat a via, non cadit in scandalum. Habemus autem et summam et fidelem pollicitationem Domini nostri Jesu Christi dicentis, Ego sum via, et veritas, et vita 6Joan. XIV, 6 .

Notes

  1. 4. Joan. I, 12
  2. 5. Psal. CXXXIX, 6
  3. 6. Joan. XIV, 6