TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Natalis Christi et Joannis cur celebretur, non aliorum. Denique quia in magno sacramento natus est Joannes, ipsius solius justi natalem diem celebrat Ecclesia. Et Natalis Domini celebratur, sed tanquam Domini. Date mihi alium servum praeter Joannem inter Patriarchas, inter Prophetas, inter Apostolos, cujus natalem diem celebret Ecclesia Christi. Passionum diem servis plurimis celebramus: nativitatis diem nemini, nisi Joanni. Audistis quando Evangelium legebatur, qui ordo fuerit amborum nascentium, praecursoris et Dominatoris, et quod paulo ante dixi, praeconis et Judicis, vocis et Verbi. Angelus Gabriel nuntiat Joannem, idem ipse angelus Gabriel nuntiat Dominum Jesum Christum. Praecedit ille, sequitur ille: ille praecedit obsequendo, sequitur ille regendo. Sequitur enim nascendo, antecedit regendo: quia et ipsum Joannem creavit Christus, post quem creatus est Christus, et creator et creatus; creator ante matrem, creator matris, creatus in matre. Et quid dicam, creator ante matrem? Ante Abraham ego sum, ipse dixit, Evangelium loquitur 3Joan. VIII, 58: audite, vel legite. Sed parum est, ante Abraham creator: ante Adam creator, ante coelum et terram creator, ante omnes Angelos universamque creaturam spiritualem, Thronos, Dominationes, Principatus et Potestates, ante omnia creator. Quia in principio, non est factum Verbum, sed erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt 4Joan. I, 1-3 . Si omnia, visibilia et invisibilia, coelum et terra, et virgo Maria: quia et virgo Maria de terra, et Christus factor terrae factus est de terra, quia veritas de terra orta est 5Psal. LXXXIV, 12 .

Notes

  1. 3. Joan. VIII, 58
  2. 4. Joan. I, 1-3
  3. 5. Psal. LXXXIV, 12