Christi passio praedicta in Psalmo dedicationis. Attendite in Psalmo dedicationis, quem modo cantavimus, ex ruina aedificium. Conscidisti saccum meum: hoc pertinet ad ruinam. Quid ergo ad aedificium? Et accinxisti me laetitia. Vox dedicationis, Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Quis est qui loquitur? In verbis ejus agnoscite. Si expono obscurum est. Ergo verba ejus dicam, continuo agnoscetis loquentem, ut ametis alloquentem. Quis est qui dicere potuit, Domine, eruisti ab inferis animam meam 8Psal. XXIX, 12, 13, 4 ? Cujus anima jam ab inferis eruta est, nisi de qua dictum est alio loco, Non derelinques animam meam in inferno 9Psal. XV, 10 ? Proponitur dedicatio, et cantatur liberatio: jubilatur canticum dedicationis domus, et dicitur, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, et non jucundasti inimicos meos super me 10Psal. XXIX, 2 . Attendite Judaeos inimicos, qui se putabant occidisse Christum, vicisse quasi inimicum, perdidisse quasi hominem caeteris similem atque mortalem. Resurrexit tertia die, et haec est vox ejus, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me. Attendite Apostolum dicentem, Propter quod eum Deus exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen 11Philipp. II, 9 . Et non jucundasti inimicos meos super me. Ipsi quidem in Christi morte jucundabantur, sed in ejus resurrectione, ascensione, praedicatione aliqui compungebantur. In ejus ergo praedicatione et per Apostolorum constantiam diffamatione aliqui compungebantur et convertebantur, aliqui obdurabantur et confundebantur; nulli tamen jucundabantur. Modo quando implentur ecclesiae, putamus jucundari Judaeos? Ecclesiae aedificantur, dedicantur, implentur, quomodo illi jucundantur? Non solum non jucundantur, sed etiam confunduntur; et impletur vox exsultantis, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, et non jucundasti inimicos meos super me. Non jucundasti super me: si mihi credant, jucundabis in me.