TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod praestitit Christus, mirabilius est quam quod promittit. Magnum aliquid coepimus esse; nemo se contemnat: nihil fuimus; sed aliquid sumus. Diximus Domino, Memento quia pulvis sumus 8Psal. CII, 14 : sed ille de pulvere hominem fecit, et pulveri vitam dedit, et in Christo Domino nostro jam ipsum pulverem ad coeli regna perduxit. Quia hinc accepit carnem, hinc accepit terram, et terram levavit in coelum, qui fecit terram et coelum. Si ergo duae res novae adhuc non factae proponerentur nobis, et quaereretur a nobis, Quid est mirabilius, ut qui Deus est fiat homo, aut qui homo est fiat homo Dei? Quid est mirabilius, quid est difficilius? Quid nobis promisit Christus? Quod nondum videmus: hoc est, ut simus homines ipsius, et regnemus cum illo, et non moriamur in aeternum. Quasi hoc difficile creditur, ut homo natus perveniat ad eam vitam, ubi nunquam moriatur. Hoc est quod excusso corde credimus, excusso dico a mundi pulvere, ne ipse pulvis claudat nobis oculos fidei. Hoc est quod jubemur credere, quia cum mortui fuerimus, etiam cum corporibus mortuis in vita erimus, ubi nunquam moriamur. Mirabile hoc est: sed mirabilius est quod fecit Christus. Quid est enim incredibilius, ut vivat semper homo, aut ut aliquando moriatur Deus? Accipere homines vitam a Deo credibilius est? accipere Deum mortem ab hominibus, puto quia incredibilius est. Et jam factum est: credamus et quod futurum est. Si factum est quod est incredibilius, non nobis dabit quod est credibilius? Potens est enim Deus Angelos homines facere, qui semina terrena et horribilia homines fecit. Quid erimus? Angeli. Quid fuimus! Pudet recordari: cogor considerare, et erubesco dicere. Quid fuimus? Unde Deus homines fecit? Quid fuimus antequam omnino essemus? Nihil eramus. Quando in ventribus matrum eramus, quid eramus? Sufficit quod recolitis. Tollite animos ab eo unde facti estis, et cogitate quod estis. Vivitis: sed vivunt et herbae et arbores. Sentitis: sentiunt et pecora. Homines estis: pecora transistis, superiores pecoribus estis; quia intelligitis quanta praestitit nobis. Vivitis, sentitis, intelligitis, homines estis. Isto autem beneficio quid comparari potest? Christiani estis. Hoc enim si non acceperimus, quid nobis prodesset quia homines essemus? Christiani ergo sumus, ad Christum pertinemus. Saeviat mundus, non nos frangit; quia ad Christum pertinemus. Blandiatur mundus, non nos seducit; ad Christum pertinemus.

Notes

  1. 8. Psal. CII, 14