TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Natalis dies Christi tantum et Joannis ab Ecclesia celebratus. Prolixa narratio, sed compensatur labor auditoris dulcedine veritatis. Illustrem nativitatem beatissimi Joannis praeconis et praecursoris Christi, cum sanctum Evangelium legeretur, audivimus. Hinc attendat Charitas vestra, quam magni hominis nativitas facta sit. Natalis dies carnis nulli Prophetarum, nulli Patriacharum, nemini Apostolorum celebravit Ecclesia: solos duos Natales celebrat, hujus et Christi. Tempora ipsa quibus nati sunt ambo, magnum mysterium praefigurant. Joannos magnus erat homo, sed homo. Tam magnus autem erat homo, ut quidquid plus illo esset, Deus esset. Qui post me venit, major me est 1Matth. II, 11 . Dixit hoc Joannes: Ipse major me est. Si major te est, quid est quod ipsum majorem te, audivimus dicentem, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista 2Id. XI, 11 ? Si nemo hominum est te major, quid est ille qui te major est? Quis sit, vis audire? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Notes

  1. 1. Matth. II, 11
  2. 2. Id. XI, 11