Elisaeus baculum praemittens, tum ipse veniens ad suscitandum mortuum, quid adumbret. Accipiat ergo Giezi servus Elisaei baculum, tanquam Legem acceperit servus Dei Moyses. Accipiat baculum, accipiat, currat, praecedat, praeveniat, baculum super faciem pueri mortui ponat. Et factum est: accepit, cucurrit, baculum super faciem pueri mortui posuit. Sed utquid? cui baculum? Si data esset Lex quae posset vivificare, puer resuscitatus esset baculo: sed quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, adhuc jacet mortuus. Sed quare conclusit omnia sub peccato? Ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Veniat ergo Elisaeus, qui misit baculum per servum ad convincendum mortuum: veniat ipse, ipse veniat, ipse hospitium mulieris introeat, ascendat ad puerum, inveniat mortuum, conformet se membris mortui, non mortuus, sed vivus. Hoc enim fecit: faciem super faciem, oculos super oculos, manus super manus, vestigia super pedes posuit, coarctavit se, contraxit se, cum magnus esset parvum se fecit 10IV Reg. IV. Contraxit se; ut ita dicam, minoravit se. Quia cum in forma Dei esset, exinanivit se, formam servi accipiens 11Philipp. II, 6 . Quid est, conformavit se vivus mortuo? Quid sit, quaeritis? Apostolum audite: Misit Deus Filium suum. Quid est, conformavit se mortuo? Hoc dicat, sequatur, et ipse dicat: In similitudinem carnis peccati 12Rom. VIII, 3 . Hoc est conformare se mortuo vivum: venire ad nos in similitudinem carnis peccati, non in carne peccati. Mortuus jacebat in carne peccati, conformavit se illi similitudo carnis peccati. Mortuus est enim qui quare moreretur non habebat. Mortuus est in mortuis solus liber; quoniam universa caro hominum erat utique caro peccati. Quomodo revivisceret, nisi ille qui non habebat peccatum conformans se mortuo, veniret in similitudinem carnis peccati? O Domine Jesu, passe pro nobis, non pro te, non habens culpam, et sustinens poenam, ut et culpam solvas et poenam.