Quaerendum aliquid in hoc corpore unde intelligatur velocitas corporis futuri spiritualis. Putamusne, habet aliquid ipsum corpus, unde probetur velocitas corporis? Pedes dicemus? Quid tardius? Ipsi sunt qui perveniunt, et desideria vix sequuntur, et molimenta moliendo perveniunt. Sed fac quemquam ita velocem, ut sunt quaedam animalia, quibus nec comparanda est velocitas nostra; fac quemquam ita velocem, ut sunt aves: non eo ictu pervenit, quo voluerit. Diu volant aves migrando, et aliquando fessae insidunt arboribus navium. Ergo si etiam sicut aves volare possemus, prae desiderio perveniendi tardi essemus. Cum vero fuerit corpus spirituale, de quo dictum est, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale 11I Cor. XV, 44 ; quanta ibi facilitas, quanta celeritas, quanta obedientia volentis? In nullo pondus, in nullo egestas, in nullo lassitudo, in nullo ex alia parte renitentia et reluctatio.