Felicitas et merces a Deo quaenam exspectanda. Etenim iste resipiscens, et reprehendens se ipsum, quod male coeperat de Deo sentire, anhelans peccator, et pacem intuens peccatorum; reprehendens ergo se ipsum, ait, Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram 11Psal. LXXII, 1-25 ? Jam resipiscens, jam correcto corde, agnovit quantum valeat cultus Dei: quem Dei cultum vilissimo pretio addixerat, quando pro illo terrenam felicitatem quaerebat. Agnovit quid debeatur sursum cultoribus Dei, ubi jubemur habere cor et respondemus ibi nos habere: quod et utinam non mentiamur, saltem ipsa hora, saltem ipso momento, saltem ipso temporis puncto, quando respondemus. Respiciens ergo ille, et cor corrigens, reprehendit se quaesisse aliquando in terra felicitatem terrenam, quasi mercedem cultus Dei. Sed reprehendens se ait, Quid enim mihi est in coelo? Quid est ibi mihi? Vita aeterna, incorruptio, regnum cum Christo, societas Angelorum; ubi nulla perturbatio, nulla ignorantia, nullum periculum, nulla tentatio; vera, certa, fixa securitas. Ecce quid mihi est in coelo. Et a te quid volui super terram? A te quid volui super terram? quid volui? Divitias fluxas, caducas, volaticas. Quid volui? Aurum, pallorem terrae; argentum, livorem terrae; honorem, temporis fumum. Ecce quid a te volui super terram. Et quia vidi hoc in peccatoribus, commoti sunt pedes mei, et paulo minus effusi sunt gressus mei. O quam bonus est rectis corde! Quid ergo quaeris, Propheta fidelis? Aurum, et argentum, et divitias terrenas? Ergo tanti valet fides matronae fidelis, quod habet et meretrix? Tanti ergo valet fides viri fidelis, quod habet et mimus, auriga, venator, latro? Absit, fratres mei, absit ut tanti valeat fides vestra. Avertat Deus hoc a cordibus vestris. Nam quanti valet, vultis nosse? Pro ea Christus mortuus est. Quid ergo terrenam mercedem quaeris, auro et nummis addictus? Injuriam facis fidei, pro qua mortuus est Christus. Et quid est, inquit? quanti valet? Illum attende, qui ait, Quid enim mihi est in coelo? Non enim expressit quid erit illud. Sic ait, Et a te quid volui super terram? Illud laudando, hoc abjiciendo, utrumque tamen dixit, Quid est illud? Quod oculus non vidit. Quid est hoc? Quod fidelis oculus non sitit. Quid est illud? Quod invenit Lazarus ulcerosus. Quid est hoc? Quod habuit dives inflatus. Quid est illud? Quod perire non potest. Quid est hoc? Quod teneri non potest. Quid est illud? Ubi non erit labor. Quid est hoc? Quod non deserit timor. Quid enim mihi est in coelo? Quid? Ipse qui fecit coelum; pretium fidei tuae Deus tuus est; ipsum habebis, se ipsum praeparat praemium cultoribus suis. Considerate, charissimi, universam creaturam, coelum, terram, mare, quae in coelo, quae in terra, quae in mari, quam pulchra, quam mira, quam digne ordinateque disposita. Movent vos ista? Movent plane. Quare? Quia pulchra sunt. Quid est qui fecit? Puto rehebesceretis, si videretis pulchritudinem Angelorum. Quid est ergo creator Angelorum? Ipse est praemium fidei vestrae. Avari, quid vobis sufficit, si Deus ipse non vobis sufficit?