TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Bona piis propria. Sed ait idem ipse psalmus, Homines et jumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus 20Psal. XXXV, 10, 8, 7 . Tam multiplicem misericordiam habes, ut non tantum ad homines, verum etiam ad jumenta perveniat. Tanta praevales misericordia, ut facias solem tuum oriri super bonos et malos, et pluas super justos et injustos 21Matth. V, 45. Nihilne peculiare a te sancti tui, nihil proprium pius accipit, quod impius non accipiat? Plane accipit: audi quod sequitur. Jam enim dixerat, Homines et jumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus: adjunxit et ait, Filii autem hominum. Quid ergo paulo ante dixisti? Homines non erant filii hominum? Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine: filii autem hominum. Quid ergo? filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Hoc non cum jumentis. Quare ergo isti et illi homines? Annon etiam homines filii hominum? Profecto et homines filii hominum. Unde igitur ista distinctio, nisi quia est homo qui non erat filius hominis? Homo non filius hominis, Adam: homo filius hominis, Christus. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur 22I Cor. XV, 22. Quaerunt salutem cum jumentis qui moriuntur, et non victuri moriuntur: et non quaerunt salutem cum filiis hominum, ut nunquam moriantur?

Notes

  1. 20. Psal. XXXV, 10, 8, 7
  2. 21. Matth. V, 45
  3. 22. I Cor. XV, 22