TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non omnem Spiritus blasphemiam irremissibilem esse. Prius ergo ut advertatis et intelligatis, admoneo non dixisse Dominum, Omnis blasphemia Spiritus non remittetur; neque dixisse, Quid dixerit quodcumque verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei: sed, Qui dixerit verbum. Illud enim si dixissset, nihil nobis omnino remaneret unde disputare possemus. Quoniam si omnis blasphemia et omne verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum, non remitteretur hominibus; ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et sanctificationi Ecclesiae contradicunt, vel Paganorum, vel Judaeorum, vel quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa Catholica imperitorum, quemquam Ecclesia lucraretur. Sed absit ut hoc Dominus diceret: absit, inquam, ut Veritas diceret, omnem blasphemiam vel omne verbum quod contra Spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro.