TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Originale peccatum probatur. Christus etiam infantibus est Jesus Parvulorum baptismus et communio. Qui dicit infantilem aetatem non habere quod salvet Jesus, omnibus fidelibus infantibus Christum negat esse Jesum. Qui dicit, inquam, infantilem aetatem non habere quod salvet Jesus in ea, nihil aliud dicit quam Christum Dominum fidelibus infantibus, id est, in Christo baptizatis infantibus non esse Jesum. Jesus enim quid est? Interpretatur Jesus, Salvator. Salvator est Jesus. Quos non salvat, non habendo quod in eis salvet, non est illis Jesus. Jam si corda vestra tolerant, aliquibus baptizatis Christum non esse Jesum, nescio utrum fides vestra in regula sana possit agnosci. Infantes sunt, sed membra ejus fiunt. Infantes sunt, sed Sacramenta ejus accipiunt. Infantes sunt, sed mensae ejus participes fiunt, ut habeant in se vitam. Quid mihi dicis, Sanus est, non habet vitium? Quare cum illo curris ad medicum, si non habet vitium? Non times ne dicat tibi, Aufer hinc eum quem putas sanum? Filius hominis non venit, nisi quaerere et salvare quod perierat. Quare illum ad me affers, si non perierat?