TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In Scripturis quaedam clausa, quaedam aperta. Verbi Dei altitudo exercet studium, non denegat intellectum. Si enim omnia clausa essent, nihil esset unde revelarentur obscura. Rursus si omnia tecta essent, non esset unde alimentum perciperet anima, et haberet vires quibus posset ad clausa pulsare. In lectionibus apostolicis superioribus, quas Charitati vestrae, quantum Dominus adjuvare dignatus est, exposuimus, multum laborem et sollicitudinem passi sumus. Compatiebamur vobis, et solliciti eramus et pro nobis et pro vobis. Quantum autem existimo, adjuvit Dominus et nos et vos; et ea quae prorsus difficillima videbantur, sic per nos enodare dignatus est, ut nulla quaestio remaneret, quae conturbet mentem piam. Impia enim mens odit etiam ipsum intellectum; et homo aliquando nimium mente perversa timet intelligere, ne cogatur quod intellexerit facere. De talibus ait Psalmus: Noluerunt intelligere, ut bene agerent 1Psal. XXXV, 4 . Vos autem, charissimi, quia bonum est bene sentire de vobis, exigitis intellectum, exigit Deus fructum. Intellectus enim, sicut scriptum est, bonus omnibus facientibus eum 2Psal. CX, 10 . Hoc tamen quod restat et hodie recitatum est, quamvis non habeat tantam difficultatem, quantam habuerunt superiora, quae jam, ut potuimus, adjuvante Domino, transvecti sumus, desiderat tamen intentionem vestram: velut enim conclusio fit, propter illa quae dicta sunt in superioribus lectionibus, ubi laborabatur, ne forte reus constitueretur Apostolus omnium quodam modo peccatorum dicendo, Non enim quod volo ago 3Rom. VII, 15 . Deinde ne lex videretur aut sufficere posse homini habenti liberum arbitrium, etiamsi nullum ultra auxilium divinum porrigeretur, aut certe frustra data fuisse crederetur, dicta est et causa quare sit lex data, quia et ipsa in adjutorium data est, sed non sicut gratia.

Notes

  1. 1. Psal. XXXV, 4
  2. 2. Psal. CX, 10
  3. 3. Rom. VII, 15