TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Caetera videamus. Fortitudine et decore induta est. Decore, tanquam bysso; fortitudine, tanquam purpura. Quia enim fortis, ideo in passione sanguinea. Et laetata est in diebus novissimis. Laetata est: hic ergo diu tribulata. Nam unde haberet purpurea vestimenta sine tribulatione?