Civitas et regnum in coelis aeternum eos manent. Manet civitas quae nos carnaliter genuit. Deo gratias. Utinam et spiritualiter generetur, et nobiscum transeat ad aeternitatem. Si non manet civitas quae nos carnaliter genuit, manet quae nos spiritualiter genuit. Aedificans Jerusalem Dominus 16Psal. CXLVI, 2 . Numquid dormitando aedificium suum perdidit, aut non custodiendo hostes admisit? Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam 17Psal. CXXVI, 1 . Et quam civitatem? Non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel 18Psal. CXX, 4 . Quid est Israel, nisi semen Abrahae? Quid est semen Abrahae? nisi Christus? Et semini tuo, inquit, quod est Christus. Et nobis quid? Vos autem Christi: ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes 19Galat. III, 16, 29 . In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes 20Gen. XXII, 18 . Civitas sancta, civitas fidelis, civitas in terra peregrina, in coelo fundata est. O fidelis, noli corrumpere spem, noli amittere charitatem, accinge lumbos tuos, ascende, praetende lucernas tuas, exspecta Dominum, quando veniat a nuptiis 21Luc. XII, 35, 36. Quid expavescis, quia pereunt regna terrena? Ideo tibi coeleste promissum est, ne cum terrenis perires. Nam ista peritura praedicta sunt, praedicta omnino. Non enim negare possumus quod praedictum est. Dominus tuus quem exspectas, dixit tibi: Exsurget gens super gentem, et regnum super regnum 22Marc. XIII, 8 . Habent mutationes terrena regna: veniet ille de quo dictum est, Et regni ejus non erit finis 23Luc. I, 33 .
Sermones
Notes
- 16. Psal. CXLVI, 2
- 17. Psal. CXXVI, 1
- 18. Psal. CXX, 4
- 19. Galat. III, 16, 29
- 20. Gen. XXII, 18
- 21. Luc. XII, 35, 36
- 22. Marc. XIII, 8
- 23. Luc. I, 33