Varii modi jurandi. Intendite, quaeso, et advertite: et si non tam plausibilis sermo vobis sit, propter angustias quaestionis; utilis tamen est, si ad viscera vestra perveniat. Ecce juravit Apostolus. Non vos fallant, qui nescio quomodo volentes ipsas jurationes discernere, vel potius non intelligere, dicunt non esse jurationem, quando dicit homo, Scit Deus, Testis est Deus, Invoco Deum super animam meam verum me dicere. Invocavit, inquit, Deum, testem fecit Deum: numquid juravit? Qui haec dicunt, nihil aliud volunt, nisi invocato Deo teste mentiri. Itane vero, quisquis es pravi cordis, et perversi cordis, si dicas, Per Deum, juras; si dicas, Testis est Deus, non juras? Quid est enim, Per Deum; nisi, Testis est Deus? Aut quid est, Testis est Deus; nisi, Per Deum?