TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fides amico in ejus paupertate servanda. Cum divinae Scripturae legerentur, de quarum sententiis omnibus nunc loqui non valemus, animadverti unam sententiam, verborum numero brevissimam, pondere autem sensus amplissimam, unde elegi, adjuvante Domino, huic tantae exspectationi Charitatis vestrae, pro virium nostrarum mediocritate servire, et ministrare vobis de cellario Dominico, unde et ego vobiscum vivo. Haec ergo sententia est, de qua loquor: Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis ejus perfruaris. Accipiamus hanc primum ut videtur sonare simpliciter, ut eam possunt intelligere omnes, etiam qui nulla Scripturarum divinarum secretiora rimantur. Fidem, inquit, posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis ejus perfruaris. Verum est, inquit, qui simpliciter audivit: quando amicus pauper est, non ei frangenda est fides; permanendum cum illo est, nec mutanda amicitia facultate mutata; sed servanda fides, voluntate firmata. Amicus enim meus, si cum dives esset, amicus fuit; cum pauper est, amicus non est; non ipse mihi amicus, sed aurum ejus fuit. Si autem amicus meus ipse homo fuit; et manente auro, et recedente auro, ipse est qui fuit: quare ergo modo non sit amicus, qui et si perdidit thesaurum, non perdidit animum? Equum si emerem, detractis ornamentis et strato, nudum forte non despicerem; et amicus mihi vestitus placuit, exspoliatus displicet? Bene ergo praecipit Scriptura divina, salubriter omnino et accommodatissime moribus hominum, Fidem posside cum proximo tuo in paupertate ipsius.