TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petrum aliosque existere pastores bonos. Interrogemus Dominum qualicumque sensu, et humillima disceptatione cum tanto patrefamilias colloquamur. Quid dicis, Domine, bone pastor? Tu enim bonus pastor, qui bonus agnus; idem pastor et pascua, idem agnus et leo. Quid dicis? Audiamus, et adjuva ut intelligamus. Ego sum, inquit, pastor bonus. Quid Petrus? Aut non pastor, aut malus? Videamus si non pastor. Amas me? Tu ei dixisti, Domine, Amas me? et respondit, Amo. Et tu ei, Pasce oves meas. Tu, tu Domine, interrogatione tua, firmamento oris tui, amatorem fecisti pastorem. Pastor est ergo, cui pascendas oves credidisti. Ipse commendasti, pastor est. Videamus jam utrum non bonus. Ipsa id interrogatione et responsione ejus invenimus. Quaesisti, utrum amet te: respondit, Amo. Vidisti cor, quia verum respondit. Non est ergo bonus, qui amat tantum bonum? Unde illa responsio ex intimis prolata visceribus? Unde ille Petrus testes oculos tuos habens in corde suo, contristatus quod eum non solum semel, sed iterum et tertio interrogasti, ut trina confessione amoris, deleret trinum peccatum negationis; unde ergo contristatus, quod saepe interrogatus esset ab eo qui sciret quod interrogabat, et donaverat quod audiebat; unde contristatus, talia verba retulit: Domine, tu scis omnia, ipse nosti quoniam te amo 4Joan. XXI, 15-17 ? Itane ille talia confitens, imo profitens mentiretur? Veraciter ergo respondit amorem tuum, et de intimo corde protulit amantis vocem. Tu autem dixisti: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona 5Matth. XII, 35 . Ergo et pastor, et bonus pastor: nihil quidem ad potestatem ac bonitatem pastoris pastorum; sed tamen etiam ipse et pastor, et bonus: et caeteri tales pastores boni.

Notes

  1. 4. Joan. XXI, 15-17
  2. 5. Matth. XII, 35