TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus fidem inspirat. Ostendit ergo discipulis se. Quid est, se? Caput Ecclesiae suae. Ecclesia futura per mundum ab ipso praevidebatur, a discipulis nondum videbatur. Caput ostendebat, corpus promittebat. Quid enim secutus adjunxit? Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, dum adhuc essem vobiscum. Quid est hoc, dum adhuc essem vobiscum? Numquid non tunc cum illis erat, cum illis loquebatur? Quid est, cum adhuc essem vobiscum? Vobiscum mortalis, quod jam non sum. Vobiscum eram, quando moriturus eram. Quid est, vobiscum? Cum morituris moriturus. Modo jam non vobiscum: quia cum morituris nunquam ulterius moriturus. Hoc ergo dicebam vobis. Quid?