TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tangere Christum quid. Sed ille tactus fidem significat. Tangit Christum, qui credit in Christum. Nam et illa mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, dixit apud se ipsam: Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero 2Id. IX, 21 . Fide tetigit, et sanitas subsecuta est, quam praesumpsit. Denique ut nossemus quid sit vere tangere, Dominus continuo dixit discipulis suis: Quis me tetigit? Et dixerunt discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis 3Luc. VIII, 43-46 . Quasi dicens: Turba premit, fides tangit. Videtur ergo ista Maria, cui dixit Dominus, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum, Ecclesiae gestare personam, quae tunc in Christum credidit, cum ascendisset ad Patrem. Ecce vos interrogo, quando credidistis; interrogo Ecclesiam toto orbe terrarum diffusam, cujus persona erat in una femina: et una voce mihi respondet, Tunc credidi, cum Jesus ascendisset ad Patrem. Quid est, Tunc credidi; nisi, tunc tetigi? Multi carnales Christum tantummodo hominem putaverunt, divinitatem in illo latentem non intellexerunt. Non bene tetigerunt, quia non bene crediderunt. Vis bene tangere? Intellige Christum ubi est Patri coaeternus, et tetigisti. Si autem hominem putas, et nihil amplius putas, tibi nondum ascendit ad Patrem.

Notes

  1. 2. Id. IX, 21
  2. 3. Luc. VIII, 43-46