TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Templi antea profani dedicatio. Si consideremus, fratres, ante gratiam Domini quid fuerimus, et per gratiam Domini quid esse coeperimus; profecto invenimus quia sicut homines in melius commutantur, ita etiam terrarum loca quae prius contra Dei gratiam fuerunt, nunc Dei gratiae dedicantur. Nos enim, sicut dicit Apostolus, templum Dei vivi sumus; propter quod dicit Deus, Inhabitabo in illis, et deambulabo. Quae autem hic simulacra fuerunt, figi noverant, ambulare non noverant. Deambulat autem in nobis praesentia majestatis, si latitudinem invenerit charitatis. Ad hoc nos exhortans Apostolus ait: Dilatamini, ne sitis jugum ducentes cum infidelibus 1II Cor. VI, 16, 13, 14 . Si dilatemur, deambulat in nobis Deus: sed ut dilatemur, operetur ipse Deus. Si enim latitudinem charitas facit, quae non novit angustias; videte quia Deus sibi in nobis latitudinem facit, ipso dicente Apostolo, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 2Rom. V, 5 . Propter hanc latitudinem, inquam, in nobis deambulat Deus.

Notes

  1. 1. II Cor. VI, 16, 13, 14
  2. 2. Rom. V, 5