Inexcusabilis infidelitas mundi. Nec inde se mundus excuset, quod a diabolo impeditur, ne credat in Christum. Credentibus enim princeps mundi mittitur foras 14Joan. XII, 31, ut jam non operetur in cordibus hominum, quos Christus per fidem coeperit possidere; sicut operatur in filiis diffidentiae 15Ephes. II, 2, quos ad tentandos et tribulandos justos plerumque concitat. Quia enim missus est foras, qui intrinsecus dominabatur, extrinsecus praeliatur. Etsi ergo per ejus persecutiones Dominus dirigit mites in judicio 16Psal. XXIV, 9; tamen jam ipse hoc ipso quo foras missus est, judicatus est. Et de hoc judicio mundus arguitur: quia frustra de diabolo queritur, qui non vult credere in Christum, quem judicatum, id est, foras missum, et propter nostram exercitationem forinsecus oppugnare permissum, non solum viri, sed etiam mulieres, et pueri, et puellae martyres vicerunt. Sed in quo vicerunt, nisi in illo in quem crediderunt, et quem non videntes dilexerunt, et quo dominante in cordibus suis pessimo dominatore caruerunt? Et hoc totum per gratiam, hoc est, per donum Spiritus sancti. Recte itaque idem Spiritus arguit mundum, et de peccato, quia non credit in Christum: et de justitia, quia qui voluerunt crediderunt, quamvis in quem crediderunt non viderunt; et per ejus resurrectionem se quoque in resurrectione perfici speraverunt: et de judicio, quia ipsi si vellent credere, a nullo impedirentur, quoniam princeps hujus mundi jam judicatus est.