Ex aliis duobus evangelistis idem insinuatur. Apud duos autem alios evangelistas quod narratur, ut de blasphemia Spiritus haec sententia diceretur, causa exstitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in se ipsum divisus est. Dictum enim erat de Domino, quod in principe daemonum ejiceret daemones: ibi se Dominus ait in Spiritu sancto ejicere daemones, ut Spiritus qui non est in se divisus, eum qui in se divisus est vincat atque ejiciat; ille autem homo in ejus perditione remaneat, qui in hujus qui in se divisus non est, pacem per impoenitentiam transire detrectat. Hoc enim Marcus ita narrat: Amen dico vobis, quia omnia dimittentur hominibus peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. Haec verba Domini cum dixisset, sua deinde conjunxit dicens, Quoniam dicebant, Spiritum immundum habet 85Marc. III, 28-30 : ut ostenderet, hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret, eo quod dixerant eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones pellere. Non quia esset blasphemia quae non remittitur, cum et haec remittatur, si recta poenitentia consequatur: sed quod hinc, ut dixi, causa exstitit ut a Domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quem adversum se ipsum divisum Dominus ostendit, propter Spiritum sanctum, qui non solum adversum se divisus non est, sed etiam quos colligit efficit indivisos, peccata quae adversum se divisa sunt dimittendo, eosque mundatos inhabitando; ut sit, quemadmodum scriptum est in Actibus Apostolorum, Multitudinis credentium erat cor unum et anima una 86Act. IV, 32 . Cui dono remissionis non resistit, nisi qui duritiam cordis impoenitentis habuerit. Nam et alio loco dixerunt Judaei de Domino, quod daemonium haberet 87Joan. VII, 20, et VIII, 48, nec tamen ibi aliquid dixit de blasphemia Spiritus sancti: quoniam non ita objecerunt spiritum immundum, ut in se divisus ex ore ipsorum possit ostendi, sicut Beelzebub a quo ejici daemones posse dixerunt.